psalmus David in rememorationem de sabbato
Domine ne in furore tuo arguas me neque in ira tua
corripias me
quoniam sagittae tuae infixae sunt mihi et confirmasti
super me manum tuam
non est sanitas carni meae a facie irae tuae non est pax
ossibus meis a facie peccatorum meorum
quoniam iniquitates meae supergressae sunt caput meum sicut
onus grave gravatae sunt super me
putruerunt et corruptae sunt cicatrices meae a facie
insipientiae meae
miser factus sum et curvatus sum usque ad finem tota die
contristatus ingrediebar
quoniam lumbi mei impleti sunt inlusionibus et non est
sanitas in carne mea
adflictus sum et humiliatus sum nimis rugiebam a gemitu
cordis mei
Domine ante te omne desiderium meum et gemitus meus a te
non est absconditus
cor meum conturbatum est dereliquit me virtus mea et lumen
oculorum meorum et ipsum non est mecum
amici mei et proximi mei adversus me adpropinquaverunt et
steterunt et qui iuxta me erant de longe steterunt
et vim faciebant qui quaerebant animam meam et qui
inquirebant mala mihi locuti sunt vanitates et dolos tota die
meditabantur
ego autem tamquam surdus non audiebam et sicut mutus non
aperiens os suum
et factus sum sicut homo non audiens et non habens in ore
suo redargutiones
quoniam in te Domine speravi tu exaudies Domine Deus meus
quia dixi nequando supergaudeant mihi inimici mei et dum
commoventur pedes mei super me magna locuti sunt
quoniam ego in flagella paratus et dolor meus in conspectu
meo semper
quoniam iniquitatem meam adnuntiabo %et; cogitabo pro
peccato meo
inimici autem mei vivent et firmati sunt super me et
multiplicati sunt qui oderunt me inique
qui retribuunt mala pro bonis detrahebant mihi quoniam
sequebar bonitatem
non derelinquas me Domine Deus meus ne discesseris a me
intende in adiutorium meum Domine salutis meae